- BOHORDICUM
- BOHORDICUMGallis Bohourt vel Behourt, hastiludii species vel cere quodius hastiludii genus, in quo nobiles adolescentes vires suas experiebantur. Lamb. Ardensis, In robur adolescere coepit virile, ut illic bohordica frequentaret et torniamenta. Sic in Tabulario Pinconiensi, apud Car. du Fresne le iour de bouhordeis, redditur dies hastiludii. Ubi bouhordies, idem est quod Bohordicum: quâ voce in eo Tabulari appellantur ludicra certamina paganorum et burgensium, quae illi cum baculis et fustibus in campo obire solebant certis ac statis diebus, atque adeo 1. et 2. Dominicâ Quadragesimae, quae inde etimanum bouhordis appellantur, in quibusdam Galliae provinciis, uti habet Monetus in Inventario utriusque linguae, etc. Hinc Bordiare, et Bordare, in Mandato Regis Angl. super iuratis ad arma; pro quo hodieque Florentini Bagordare dicunt, nempe pro Giostrare, ut Bagordo, l'atto del far sesta. Qui etiam arma ipsa offensiva sic vocant, quibus in hastiludiis proprie sic dictis utuntur: quae quidem videntur fuisse baculi ac virgae innocuae, uti probat Car. du Fresne Dissert. 7. ad Ioinvill. p. 182. ubi plura de hocce ludicro certamine reperies. Meminit certe eius Letaldius Monachus de Mirac. S. Maximini Abbatis Miciacensis n. 23. Hinc pastiones canum, hinc cumscuto et virgula ludebant iuvenes. Et vocis origo esse videtur a bohordo vel boffordo, uti vocabulum hoc effert Michael del Molino in voce Ludus: quod Hispanis et Vasconibus genus quoddam iunci maioris, bullâ ac capitellô instricti, significat: eo quod primitus iis iuncis, virgularum vice, decertaretur, seu quod eaedem virgulae iuncorum istorum formam referent. Vel a Borda, quae in Glossis Isidori clava exponitur, quod eiusmodi baculi clavarum instar essent. Nisi eam malis arcessere a burdis, i. e. iocis ludicris ut bohordare fuerit ludere, ludicrum exercere. Vide Car. du Fresne in Gloss. et Diss. cit. in qua etiam behorda, pro imaginariis castrorum oppugnationibus, interdum sumpta erudite ostendit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.